Latin
4.1.10 to 4.1.13
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.10-13
Not analysed yet
8 Mox septuaginta ciuitates Epyri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in naue Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphauit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus xlv annos natus. Post eum etiam Anicus de Illiriis triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam uenerunt, inter alios etiam Attalus atque Eumenes Asiae reges et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona quae adtulerunt in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendauit. Anno ab Vrbe condita sexcentesimo Lucio Licinio Lucullo Postumio Altino consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex omnibus non esset qui ire in Hispaniam uel miles uel legatus auderet, Publius Scipio, qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam optulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit. 9 Insequenti anno Lucius Mummius in Lusitania bene pugnauit. Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit. 10 Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sexcentesimo et altero anno ab Vrbe condita, Lucio Mallio Censurino et Marco Mallio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum est. Hii profecti Carthaginem. Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset armari. Qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt. Carthaginienses dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, moxque sibi duos Hasdrubales duces creauerunt, armaque facere aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque fecere. Consules cum aliquantam muri partem machinis diruissent, a Carthaginiensibus uicti sunt atque repulsi, quos fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros hoste defendit. Famea dux alius equitatui Carthaginiensium praeerat. Igitur Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reuerentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, neque quicquam magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem committere ubi Scipio dimicarat.