Latin · ~7 min
4.1.8 to 4.1.9
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.8-9
Not analysed yet
6 Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et aduersus Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellauit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotum Thraciae regem et regem Illirici Gentium nomine. Romanis autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se equum praebuit. Dux Romanorum Publius Licinius consul contra eum missus est et a rege graui proelio uictus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare uoluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum Lucius Aemilius Paulus consul et in Illiricum Gaionicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio uictus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum uenerunt. Bello intra xxx dies perfecto, ante cognitum est Gentium uictum, quam coeptum bellum nuntiaretur. 7 Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul iii nonas Sept. dimicauit uicitque eum uiginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege interfugit. Romanorum centum milites amiserat. Romanis se dederunt. Ipse rex cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit; nam et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit. Macedoniis et Illiriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent quae regibus praestitissent, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam auaritia dimicare. Itaque in conuentu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiauit et legationes multarum gentium, qui ad eum uenerant, magnificentissimo conuiuio pauit, dicens eiusdem homines esse debere et bello uincere et in conuiuii apparatu elegantes esse.