Latin
4.1.17 to 4.1.20
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.17-20
Not analysed yet
14 Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Greciae ciuitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul coepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal; Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andariscus idem qui et Pseudophilippus; Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt. 15 Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis seruitiis rebellauit, et cum iam xvi milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. His diebus androginus Romae uisus iussu aruspicum in mare mersus est. 16 Eodem tempore Metellus in Celtiberiam apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Quintus Pompeius. Nec multo post Quintus quoque Coepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriatus a suis interfectus est, cum xiiii annos Hispanias aduersus Romanos mouisset. Pastor primo fuit, mox latro non dux, postremo tantos ad bellum populos concitauit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Huic namque primus Sextus Vecilius praetor occurrit, qui toto exercitu caeso uix fuga lapsus euasit; deinde Gaium Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit; post haec Claudium Vnimammium cum omni exercitu superauit. Denique cum interfectores eius praemium a Coepione consule peterent, responsum est: numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. Eo tempore Romae puer ex ancilla natus est quadrupes, quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, naturam uirilem duplicem habens. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae sunt. 17 Quintus Pompeius deinde consul a Numantinis, quae Hispaniae ciuitas fuit opulentissima, superatus pacem ignobilem fecit. Post eum Gaius Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo quasi auctorem foederis uindicarent. Cumque per continuos annos quattuordecim cum solis quattuor milibus quadraginta milia Romanorum protriuissent, post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, Publius Scipio Africanus secundo consul factus est et ad Numantiam missus est. Is primum militem uitiosum et ignauum exercendo magis quam puniendo sine aliqua aceruitate correxit, mox pugna cum Numantinis commissa exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat, fugere compulit; unde quamuis Scipio laetatus sit, tamen ultra bello aduersus eos audendum non esse professus est. Itaque urbem obsidione conclusit, uallo circumdedit; cumque diu conclusi fame laborarent pugnaeque facultatem exposcerent, ut mori eis quasi uiris liceret, nouissime larga prius potione calefacti, quae madefactis frugibus confici solet, subito super Romanos inrupere. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probassent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suis fortissimis bello cedunt, compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt clausaque urbe cuncti pariter ferro, ueneno atque igne consumpti sunt. Romani ex his nihil aliud quam securitatem adepti sunt seque magis euasisse Numantinos quam uicisse dixerunt. Vnum Numantinum uictoris catena non tenuit; quicquid supellectilis fuit, ignis consumpsit. Tunc Scipio Tyresum quendam Celticum principem consuluit, qua de causa Numantia aut prius inuicta aut post euersa fuisset; Tyresus respondit: «Concordia uictoriam, discordia exitium praebuit». Hac tempestate apud Iudaeos occiso Iuda Machabeo frater eius Ionathas pontifex habetur. Tunc etiam claruit apud Brundisium Pacuuius tragoediarum scriptor. Igitur Scipio multas Hispaniae ciuitates partim coepit, partim in deditionem accepit, Numantiam a solo euertit, reliquam prouinciam in fidem accepit.