Latin · ~8 min
4.1.21 to 4.1.24
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.21-24
Not analysed yet
18 Eodem tempore Attalus rex Asiae frater Eumenis mortuus est heredemque populum Romanum reliquid. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit. 19 Mox etiam Decimus Iunius Brutus de Callecis et Lusitanis magna gloria triumphauit. Et post Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit xiiii anno postquam priorem de Africa egerat. Interea in Sicilia bellum est seruile exortum ac per Fuluium et Rutilium amplius quam uiginti milia tunc seruorum trucidata sunt; Minturnis ccccl serui in cruce suspensi sunt, apud Sinuessam uero iiii milia seruorum a Quinto Metello et Gneo Seruilio oppressa narrantur. 20 Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis filio, qui ex concubina exceptus fuerat. Is Eumenis frater Attali fuerat. Aduersus eum missus post Licinius Crassus habens infinita regum auxilia; nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuuit et Mitridates Ponticus, cum quo bellum postea grauissimum fuit, et Ariarates Cappadox et Polemenes Paflagon. Victus est tamen Crassus et ab hostibus captus est; qui magis mori eligens quam a barbaro abduci, uirgam qua equum agebat, in oculum se tenentis iniecit moxque ab eo confossus est. Caput eius Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum est. Postea Perpenna consul Romanus, qui successor Crasso ueniebat, audita belli fortuna ad Asiam celerauit et acie uictum Aristonicum apud Stratonicensium ciuitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat. His diebus tanta per totam Africam lucustarum multitudo conualuit, ut simul fruges, herbas, arborum folia corticesque conroderent; quae repentino uento subleuatae in Africano sunt pelago demersae. Sed cum earum aceruos fluctus per extenta litora pertulissent, pestiferum odorem putrefacta congeries exhalauit. Vnde omnium animantium, auium pecudumque ac bestiarum pestis existens uitium corruptionis ampliauit; qua pestilentia in Numidia dccc milia hominum, circa Carthaginem uero plus quam cc milia perierunt, Romanorum uero militum, quae ibi ad praesidium erant, ccc milia extincta sunt.