Latin · ~9 min
5.1.11 to 5.1.12
Paulus Diaconus, Historia Romana 5.1.11-12
Not analysed yet
8 Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla contra Marium iuniorem dimicauit et xv milibus eius occisis cccc de suis perdidit. Sylla deinde cum Campanio Samnitium duce et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta milia hominum occidit. Mox etiam Vrbem ingressus tria milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque magna crudelitate aduersus sontes insontesque seuiret, Quintus Catulus palam Syllae dixit: «Cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus?» Sylla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum uinciri iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis, membris minutatim exsectis uel fractis trucidari. Marium Marii filium Praeneste persecutus obsedit et ad mortem compulit. Rursus pugnam grauissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis Marianae ad portam Collinam. lxx milia hostium in eo proelio contra Syllam fuisse dicuntur. xii milia se Syllae dediderunt, coeteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira uictoris consumpti sunt. Gaius quoque Carbo consul alter ab Arimino in Siciliam fugit et ibi per Gneum Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sylla atque annos unum et uiginti natum cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus a Sylla haberetur. 9 Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et Ierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit. Post haec Sylla de Mitridate ingenti gloria triumphauit. Gneus etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et uicesimum annum agens de Africa triumphauit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et ciuile, quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt autem ultra cl milia hominum, uiros consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc. Post haec tamen Sylla mortuo Lepidus Marianae partis aduersus Catulum Syllanum ducem consurgens bellum reparauit; bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti. Albanorum ciuitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset, expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens apud Regium interfectus est. Hoc tempore Hierosolimis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et uariae clades oppressere.