Latin · ~10 min
5.1.8 to 5.1.10
Paulus Diaconus, Historia Romana 5.1.8-10
Not analysed yet
5 Mitridates, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu in Bosphoro tenebat, primo Nicomeden amicum populi Romani Bithynia uoluit expellere senatuique mandauit bellum se ei, propter iniurias quas passus fuerat, inlaturum. A senatu responsum Mitridati est: si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupauit et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugauit. Mox etiam Bithyniam inuasit et Paflagoniam, pulsis ex ea regibus amicis populi Romani Polemene et Nicomede. Inde et Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicumqne inuenti essent ciues Romani, uno die occiderentur. 6 Interea etiam Mathone ciuitas Achaiae ab Aristone Atheniensi Mitridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mitridates Archelaum ducem suum cum centum et uiginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Grecia occupata est. Sylla Archelaum apud Pyreum non longe ab Athenis obsedit, ipsas coepit. Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum uicit, ut ex cxx milibus uix decem Archelao superessent, ex Syllae exercitu xiii tantum hommes interficerentur. Hac pugna Mitridates cognita, septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem Sylla iterum commisit. Primo proelio xv milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mitridatis copiae extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita Mitridates iussit cum Sylla de pace agi. 7 Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Moesos partim uicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mitridate, qui pacem petebant, uenissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex relictis his quae occupauerat, ad regnum suum redisset. Postea tamen ad colloquium ambo uenerunt. Pax inter eos ordinata est, ut Sylla ad bellum ciuile festinans a tergo periculum non haberet. Nam dum Sylla in Achaia atque Asia Mitridatem uicit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum in Italia reparauerunt et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et consulares uiros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Syllae domo euersa filios et uxorem ad fugam compulerunt. Vniuersus reliquus senatus ex Vrbe fugiens ad Syllam in Greciam uenit, orans ut patriae subueniret. Ille in Italiam traiecit, bellum ciuile gesturus aduersus Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicauit non longe a Capua. Tum sex milia eius cecidit, sex coepit, xxiiii suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se conuertit et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.