Latin · ~8 min
6.1.14 to 6.1.16
Paulus Diaconus, Historia Romana 6.1.14-16
Not analysed yet
13 Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. Ille se ei dedit et in castra Pompei xvi miliario ab Artaxata uenit ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompei, in manibus ipsius collocauit. Quod ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum regni tamen parte multauit et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Foenice, Sofene, sex milia praeterea talentorum argenti, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commouisset. 14 Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Proden ter uicit, postremo per epistolas ac munera rogatus ueniam ei ac pacem dedit. Hiberiae quoque regem Artacen uicit acie et in deditionem accepit. Armeniam Minorem Deiotaro Galatiae regi donauit, quia socius belli Mitridatici fuerat. Attalo et Polemini Paflagoniam reddidit. Aristarchum Colchis regem inposuit. Mox Itureos et Arabas uicit. Et cum uenisset in Syriam, Seleuciam uicinam Antiochiae ciuitatem libertate donauit, quod regem Tigranem non recepisset. Antiocensibus obsides reddidit. Aliquantum agrorum Damascensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolimam caput gentis obsedit non solum natura loci uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitam. Cum alias aliis legiones die nocteque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. xiii milibus Iudaeorum occisis, coeteris in fidem acceptis, muros ciuitatis euerti aequarique solo imperauit, cuius circuitus quattuor milium passuum dicitur fuisse. Cumque aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcano sacerdotium restituit, Aristobolum captiuum Romam duxit. Hoc bellum Orientis cum uiginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius narrauit. His gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit. 15 Marco Tullio Cicerone oratore et Gneo Antonio consulibus anno Vrbis conditae sexcentesimo octogesimo nono Lucius Sergius Catilena, nobilissimi generis uir sed ingenii prauissimi, ad delendam patriam coniurauit cum quibusdam claris quidem sed audacibus uiris. A Cicerone Vrbe expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio altero consule Catilena ipse uictus proelio est et interfectus.