Latin · ~10 min
6.1.17 to 6.1.18
Paulus Diaconus, Historia Romana 6.1.17-18
Not analysed yet
16 Sexcentesimo nonagesimo anno Vrbis conditae Decimo Iunio Silano et Lucio Murena consulibus Metellus de Creta triumphauit, Pompeius de bello piratico et Mitridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante eius currum filii Mitridatis, filius Tigranis et Aristobolus rex Iudaeorum, praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum graue bellum erat. 17 Anno Vrbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio Gaius Iulius Caesar, qui postea imperauit, cum Lucio Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Hylliricum cum legionibus denis. Primos uicit Heluetios qui nunc Sequani appellantur, deinde uincendo bella grauissima usque ad Oceanum Brittanicum processit. Expugnauit namque in ea Heluitios, Tulingos, Latobolos, Rauracos et Boios, ex quibus xlvii milia perempta sunt, coetera diffugerunt. Dein Ariouistum regem, cui auxiliabantur Arudes, Marcomones, Triboci, Wangiones, Nemetes, Eduses et Suebi, fugere conpulit duasque uxores eius totidemque filias coepit omnemque exercitum per quinquaginta milia passuum insatiabiliter cecidit. Post haec gentem Belgarum, cui adhaeserant Bellouagui cum sexaginta milibus armatorum, Suessones cum quinquaginta milibus, Neruii praeterea, quorum adeo indomita feritas erat ut numquam ad se mercatores accedere sinerent, hi nihilominus quinquaginta milia armatorum habentes, Atrepates etiam et Ambiani, Menappi, Caleti, Velocases, Velomandi, Atuatici, Condurses, Eburones, Cerosi, Cemani, qui uno nomine Germani uocantur, quorum omnium cum his, quos supra diximus, ducenta septuaginta duo milia fuisse referuntur. Hi cum repente e siluis erumpentes exercitum Caesaris perterritum in fugam uertissent, tandem hortatu Caesaris exercitus restitit eosque usque ad internitionem paene deleuit. Dehinc Titurius Albinus legatus Caesaris Aluercos Eburouices Lixouiosque incredibili caede deleuit. Publius Crassus alter legatus ex Aquitanis et Cantabris triginta et octo milia interfecit. Caesar rursus Germanos, qui Renum transierant et totas Gallias sibi subicere parabant, bello adhortus usque ad internicionem cecidit, quorum feruntur quadringenta quadraginta milia fuisse; deinde facto ponte Renum transgressus, Sueuos, maximam et ferocissimam gentem, quarum esse centum pagos multi prodidere, totamque Germaniam perterruit, mox in Galliam se recepit. Domuit autem annis nouem fere omnem Galliam quae inter Alpes, flumen Rodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis tricies centena milia passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat. Eos quoque uictos obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperauit sestertium quadringenties, Germanosque trans Renum adgressus inmanissimis proeliis uicit. Inter tot successus ter male pugnauit: apud Aruernos semel praesens et absens a Germania bis; nam legati eius duo Titurius et Aurunculeius per insidias caesi sunt.