Latin · ~8 min
7.1.15 to 7.1.17
Paulus Diaconus, Historia Romana 7.1.15-17
Not analysed yet
Imperauit annos quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta uero et quattuor solus; qui certe numquam aut rei publicae ad se potentiam traxisset aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset. Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquid, qui priuignus ei, mox gener, postremo adoptatione filius fuerat. 11 Iste quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob uinolentiam nominatus est. Satis prudens in armis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito rei publicae dominatus ei committeretur. Inerat ei scientia litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, auaro, insidioso, simulans ea se uelle quae nollet, his quasi infensus quibus consultum cupiebat, his uero quos oderat quasi beniuolus apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis. Nusquam ipse pugnauit, bella per legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias euocatos numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in prouinciae formam redegit et maximum ciuitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaga antea diceretur. Hic tertio et uicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octauo, cum inmani furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis militiae artibus, Armenia per Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. Ipse ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. Huius imperii quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae sumpsit initium, octauo quoque et decimo eiusdem anno Iesus Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est. 12 Successit Tiberio Gaius Caesar cognomento Galicula, Drusi priuigni Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam Tiberii dedecora purgauerit. Bellum contra Germanos suscepit et ingressus Suauiam nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam natam filiam cognouit. Cum aduersum cunctos ingenti auaritia, libidine, crudelitate saeuiret, interfectus in palatio est anno aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo dieque octauo.