Latin · ~9 min
7.1.18 to 7.1.20
Paulus Diaconus, Historia Romana 7.1.18-20
Not analysed yet
13 Post hunc Claudius fuit, patruus Galiculae, Drusi qui apud Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Galicula nepus erat. Hic medie imperauit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse. Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum post Gaium Caesarem attigerat, eaque deuicta per Gneum Sentium et Aulum Plautium, inlustres et nobiles uiros, triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades, filio autem suo Brittanici nomen inposuit. Tam ciuilis autem circa quosdam amicos extitit, ut etiam Plautum nobilem uirum, qui expeditione Brittanica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium leuus incederet. Vixit annos iiii et lx, imperauit xiiii. Post mortem consecratus est diuusque appellatus. 14 Successit huic Nero, Galiculae auunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformauit et minuit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo Gai Galiculae in calidis et frigidis lauaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatus partem interfecit; bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena cytharedico habitu uel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre interfectis. Vrbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret quale olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam paene amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque euersa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen sub eo prouinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege Polemone et Alpes Cottio rege defuncto. 15 Per haec Romanae urbi execrabilis ab omnibus simul destitutus et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae poena erat talis, ut nudus per publicum ductus furca capite eius inserta uirgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur saxo, e palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam uiam ad quartum Vrbis miliarium, interfecit. Aedificauit Romae termas, quae ante Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit xxxi aetatis anno, imperii quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. Denique omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos Dei apostolos Petrum Paulumque trucidauit.