Latin · ~10 min
7.1.24 to 7.1.26
Paulus Diaconus, Historia Romana 7.1.24-26
Not analysed yet
19 Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus, priuata uita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Brittaniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit. Pecuniae tantum auidior fuit, ita ut eam nullis iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae prouisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis uel maior est liberalitas conperta uel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palestinae. Achaiam, Liciam, Rodum, Bizantium, Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Trachiam, Ciliciam, Commaginem, quae sub regibus amicis egerant, in prouinciarum formam redegit. 20 Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, conuicia a causidicis et philosophis in se dicta leuiter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphauit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iocundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter diuos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixit aut filios sibi successuros aut neminem. 21 Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, uir omnium uiriutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Grece conposuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Romae tantae ciuilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, conuictos aduersum se coniurationis dimisit et in eadem familiaritate quam antea habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere; praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nulli se illo die quicquam praestitisse, dixerit: «Amici, hodie diem perdidi». Hic Romae amphitheatrum aedificauit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato fauore dilectus, morbo periit in ea, qua pater, uilla post biennium et menses octo, dies uiginti, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa uesperam nuntiato, nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec uiuo umquam egerat nec praesenti. Inter diuos relatus est.