Latin
7.1.21 to 7.1.23
Paulus Diaconus, Historia Romana 7.1.21-23
Not analysed yet
16 Huic Seruius Galba successit antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab uniuerso exercitu libenter acceptus. Nam priuata eius uita insignis fuerat militaribus et ciuilibus rebus. Saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux grauissimis bellis. Huius breue imperium et quod bona haberet exordia, nisi ad seueritatem propensior uideretur. Insidiis Othonis occisus est imperii mense septimo. Iugulatus in foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia uia non longe ab urbe Roma. 17 Lucius Otho, occiso Galba, inuasit imperium, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In priuata uita mollis et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam, cum hisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bellum contra eum suscepto cum apud Betriacum in Italia leui proelio uictus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit Petentibus militibus ne tam cito de belli desperaret euentu, cum tanti se non esse dixisset ut propter eum bellum ciuile oriretur, uoluntaria morte obiit tricesimo et octauo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die. 18 Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperauit et graui saeuitia notabilis, praecipue ingluuie et uoracitate, quippe cum de die saepe quarto uel quinto feratur epulatus. Notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium, septem milia auium adposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse uelit atque id adeo prae se ferret, ut etiam exsequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est, interfecto in Vrbe prius Sabino Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice nudus, erecta coma et capite ei subiecto ad mentum gladio stercore inuoluto et pectus ab omnibus obuiis appetitus, postremo iugulatus et in Tyberim deiectus etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii mense octauo et die uno.