Latin · ~7 min
8.1.12 to 8.1.14
Paulus Diaconus, Historia Romana 8.1.12-14
Not analysed yet
11 Post eum Antoninus solus rem publicam tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit. A principio uitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque uultum nec ex gaudio nec ex merore mutauerit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum uitae moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuuenis, ut eum successorem parauerit Adrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse uoluerit, ut hoc ordine ad imperium perueniret. 12 Institutus est ad philosophiam per Apollonium Calcedonem, ad scientiam litterarum Grecarum per Chaeronensem Plutarchi nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto orator nobilissimus docuit. Hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam insolentiam elatus est imperii fastigio, liberalitatis promptissimae. Prouincias ingenti benignitate moderatione tractauit. Contra Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo grauius est factum, quod uniuersi exercitus Romani perierant; sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut post uictoriam Persicam Romae ac per Italiam prouinciasque maximas hominum pars, militum omnes fere copiae languore defecerint. 13 Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum iugi triennio perseuerasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Wandali, Sarmatae, Sueui atque omnis barbaria commouerat, multa hominum milia interfecit, ac Pannoniis seruitio liberatis Romae rursus cum Commodo Antonino filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphauit. Ad huius belli sumptum, cum aerario exhausto largitiones nullas haberet neque indicere prouincialibus aut senatui aliquid uellet, instrumentum regii cultus, facta in foro diui Traiani sectione, distraxit, uasa aurea, pocula christallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream uestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuo menses uenditio habita est multumque auri redactum. Post uictoriam tamen emptoribus pretia restituit qui reddere comparata uoluerunt, molestus nulli fuit qui maluit semel empta retinere.