Latin
8.1.15 to 8.1.19
Paulus Diaconus, Historia Romana 8.1.15-19
Not analysed yet
14 Hic permisit uiris clarioribus ut conuiuia eodem cultu quo ipse et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post uictoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam et uirtute et mansuetudine reddidisset, obiit octauo decimo anno imperii, uitae sexagesimo primo, et omnibus certatim adnitentibus inter diuos relatus est. 15 Huius successor Lucius Antoninus Commodus nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnauit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed uxoria obscenitate deprauatus gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphiteatro cum huiusmodi hominibus dimicauit. Obiit morte subita atque adeo ut strangulatus uel ueneno interfectus putetur, cum annis xii post patrem et viii mensibus imperasset, tanta execratione omnium ut hostis generis humani etiam mortuus iudicaretur. 16 Huic successit Pertinax grandeuus et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam Vrbi tum agens, ex senatus consulto imperare iussus. Octogesimo die imperii praetorianorum militum seditione et Iuliani scelere occisus est. 17 Post eum Saluius Iulianus rem publicam inuasit, uir nobilis et iure peritissimus, nepos Saluii Iuliani qui sub diuo Adriano perpetuum conposuit edictum. Victus est a Seuero apud Miluium pontem, interfectus in palatio. Vixit mensibus septem postquam coeperat imperare. 18 Hinc imperii Romani administrationem Septimius Seuerus accepit, oriundus ex Africa, prouincia Tripolitana, oppido Lepci. Solus omni memoria et ante et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci aduocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde et uaria officia atque honores usque ad administrationem totius rei publicae uenit. Pertinacem se appellari uoluit in honore eius Pertinacis qui a Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit, natura saeuus. Bella multa et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Suria rebellauerat, apud Cizicum interfecit. Parthos uicit et Arabas interiores et Azabenos; Arabas eo usque superauit, ut etiam prouinciam ibi faceret; idcirco Parthicus, Arabicus, Azabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparauit. Sub eo etiam Glodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, Caesarem se in Gallia fecit uictusque apud Lugdunum et interfectus.