Latin · ~7 min
8.1.20 to 8.1.24
Paulus Diaconus, Historia Romana 8.1.20-24
Not analysed yet
19 Seuerus tamen praeter bellicam gloriam etiam ciuilibus studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus. Nouissimum bellum in Brittania habuit, utque receptas prouincias omni securitate muniret, uallum per xxxii passuum milia a mari ad mare deduxit. Decessit Euoraci admodum senex, imperii anno sedecimo, mense tertio. Diuus appellatus est. Nam filios duos successores reliquid, Bassianum et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu uoluit inponi; itaque dictus est Marcus Aurelius Antoninus Bassianus patrique successit. Nam Geta hostis publicus iudicatus confestim periit. 20 Marcus igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae egregium fecit lauacri, quae Antonianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Impatientis libidinis, qui nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. Defunctus est in Osdroena apud Edessam moliens aduersum Parthos expeditionem, anno imperii sexto, mense secundo, uix egressus quadragesimum tertium annum. Funere publico elatus est. 21 Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis breuitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensuum et unius anni fuit. Seditione militari ambo pariter occisi sunt. 22 Creatus est post hos Marcus Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Eliogabali templi erat. Hic cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione uenisset, probris se omnibus contaminauit. Inpudicissime et obscenissime uixit, biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus est militari et cum eo mater Suriasera. 23 Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, iuuenis admodum, susceptoque aduersus Persas bello Xeren eorum regem gloriosissime uicit. Militarem disciplinam seuerissime rexit; quasdam tumultuantes legiones integras exauctorauit. Adsessorem habuit uel scrinii magistrum Vlpianum iuris conditorem. Romae quoque fauorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu, tercio decimo imperii anno et die octauo. In Mammeam matrem suam unice pius.