Latin · ~10 min
9.1.11 to 9.1.14
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.11-14
Not analysed yet
10 Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans, absens a militibus imperator electus est et apud Burdigalam purpuram sumpsit. Seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenachum Persae uicti sunt. Defensa Suria, recepta Mesopotamia usque ad Tesifontem Odenachus penetrauit. 11 Ita Gallieno rem publicam deserente Romanum imperium in Occidente per Postumum, per Odenachum in Oriente seruatum est. Gallienus interea fraude Aureoli ducis sui Mediolani cum Valeriano fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque ei successit a militibus electus, a senatu appellatus Augustus. Hic Gothos Illyricum Macedoniamque uastantes ingenti proelio uicit. Parcus uir ac modestus et iusti tenax ac rei publicae gerendae idoneus, aduersus trecenta milia Alamannorum haut procul a lacu Benaco, in silua quae Ligana dicitur, dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Qui tamen intra imperii biennium morbo interiit. Diuus appellatus est. Senatus eum ingenti honore decorauit, scilicet ut in curia clipeus ipsi aureus, item in Capitolio statua aurea poneretur. 12 Quintillius post eum Claudii frater consensu militum imperator electus est, unicae moderationis uir et ciuilitatis, aequandus fratri uel praeferendus; consensu senatus appellatus Augustus. Septimo decimo imperii die occisus est. 13 Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripensi oriundus, uir in bello potens, animi tamen inmodici et ad crudelitatem propensioris quique Gothos strenuissime uicit. Haut dissimilis fuit Magno Alexandro seu Caesari dictatori; nam Romanum orbem triennio ab inuasoribus receptauit, cum Alexander annis tredecim per uictorias ingentes ad Indiam peruenerit et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos aduersum ciues quadriennio congressus; iste in Italia tribus proeliis uictor fuit apud Placentiam, iuxta amnem Metaurum ac Fanum Fortunae, postremum Ticinensibus campis. Huius tempore apud Dalmatas Septiminus imperator effectus mox a suis obtruncatur. Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit gemmisque et aurata omni ueste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus uisebatur, usus est. Hic muris ualidioribus et laxioribus Vrbem sepsit. Templum Soli aedificauit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit. Porcinae carnis usum populo instituit. Superauit in Gallia Tetricum apud Catalaunos ipso Tetrico prodente exercitum suum, cuius assiduas seditiones ferre non poterat; quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia uersu Vergiliano uteretur: «Eripe me his, inuicte, malis». Quem Claudius correctorem Lucaniae prouexit aspergens hominem eleganti ioco, sublimius habendum regere aliquam Italiae partem quam trans Alpes regnare. Zenobiam quoque occiso Odenatho marito, qui Orientent tenebat, haut longe ab Antiochia sine graui proelio coepit ingressusque Romam nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque egit praecedentibus currum Tetrico et Zenobia.