Latin · ~8 min
9.1.15 to 9.1.18
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.15-18
Not analysed yet
14 Hoc imperante etiam in Vrbe monetarii rebellauerunt uitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto, quos Aurelianus uictos ultima crudelitate compescuit. Plurimos nobiles capite damnauit. Saeuus et sanguinarius ac necessarius magis in quibusdam quam in ullo amabilis imperator. Trux omni tempore, etiam filii sororis interfector, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector. 15 Prouinciam Daciam, quam Traianus ultra Danubium fecerat, intermisit, uastata omni Illirico et Moesia, desperans eam posse retineri abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in media Moesia collocauit appellauitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias diuidit et est dextera Danubio in mare fluenti, cum antea fuerit in leua. Occiditur serui sui fraude, qui ad quosdam militares uiros amicos ipsius nomina pertulit adnotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere; itaque ut praeueniretur, ab isdem interfectus est in itineris medio quod inter Constantinopolim et Eracliam est stratae ueteris; locus Cenofrurium appellatur. Mors tamen eius inulta non fuit. Meruit quoque inter diuos referri. Imperauit annos quinque menses sex. 16 Tacitus post hunc suscepit imperium, uir egregie moratus et rei publicae gerendae idoneus. Nihil tamen potuit ostendere intra sextum mensem imperii morte praeuentus. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus xx in imperio fuit neque quicquam dignum memoria egit. 17 Post hunc Probus, uir inlustris gloria militari, ad administrationem rei publicae accessit. Gallias a barbaris occupatas ingenti proeliorum felicitate restituit, quosdam imperium usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum Agrippinae, certaminibus oppressit. Vineas Gallos et Pannonios habere permisit, opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem uineis conseruit et prouincialibus colendos dedit. Hic cum bella innumera gessisset, pace parata dixit breui milites necessarios non futuros. Vir acer, strenuus, iustus et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem ciuilitate superaret. Interfectus tamen est Sirmio tumultu militari in turri ferrata. Imperauit annos sex menses quattuor.