Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Opus Dei, quod per diem in quocunqne loco operantes fratres per horas constitutas dicent, cum disciplina et timore Dei consona voce dicatur: non prout unusquisque operis excusatione aut occupatione voluerit obruere. Nec praesumendo junior ante seniorem prosiliat, et immatura festinatione procedat; et divinum opus, quod cum timore agendum est, per inordinatam audaciam insipienter et non sapienter psallatur. Tali enim consuetudine jam infectae mentes et fauces aliquorum fratrum, ad consonantiam intra oratorium nisi cum magno commotionis freno non queunt retineri. Ut ergo hoc usurpationis vitium abjiciatis a vobis, charitatis simplicitate hortamur: talium enim Deus omnium exauditor est: Ipse misit angelum suum, et tulit me de ovibus patris mei (Psal. cli, juxta LXX).