Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Aestatis tempore nulli liceat meridie praeter in suo lectulo dormire, nisi forte jubente priore ad nubila pro custodia areae extra suum lectulum dormiat. In campo vero, quando messis colligitur, si meridic dormire licuerit, non divisi, sed in uno loco aut duobus locis dormiant. Quia non est incognitum quantum mali ex hac occasione diabolus fecerit. Tempora vero in quibus, si vacaverit, meridie dormiendum nobis est, a die iduum Maiarum usque in diem iduum Septembrium observemus.