Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. In omnibus obsequiis et ministeriis, in quibus fratres juniores sibi vicissim succedunt, unusquisque bona voluntate susceptam hebdomadam vicis suae in quolibet ministerio hilariter absque murmuratione cum gratia Dei impleat. Quod si ita contingat ut is qui suscepit quodlibet obsequium, in alia utilitate, vel itinere, aut necessitate infirmitatis occupetur, vicem ejus qui in loco post ipsum in ordine esse videtur adimpleat, et si defuerit, tertius, sive quartus et quintus ab eo praesens et vacans inventus fuerit, ejus obsequium repraesentet: ut ordo ministerii dispositus, quod charitatis et devotionis amore exhibetur mutuo, conservatus nullo modo perturbetur.