Latin
2.22 to 2.25
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.22-25
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Si in ipso juniorum ordine, qui sibi in ministeriis singulis per vices succedunt, talis forsitan persona in ordine misceatur, qui judicio senioris debeat a vice ministerii removeri, nullus eum audeat provocare; nec ei per jocum stimulum suspicionis et confusionis impingat. XXIV. Nulli liceat de cellario quidquam, vel de quacunque artificum officina, vel ferramentum, vel quamcunque rem, quae singulis fratribus ad custodiendum assignata est, praesumere pro suo arbitrio: nisi forte aut tanta causa absentiae aut infirmitatis ejus, cui qualibet parte cura commissa est, coaretaverit, ut, jubente abbate, aut certe ipso permittente, cui assignatum est, ab alio contingatur. XXV. Hi quoque, quibus in singulis rebus custodia commissa est, convenienti devotione et charissima humilitate, quae necessaria sunt, sine mora et fastidio jubente seniore ministrent: nec per superbam inflationem differendo, occasiones faciant querelarum, per quas murmuratio contra eorum laborem qui nobis in assignatis rebus charitate deserviunt non debet excitari. XXVI. Nulli liceat tam in cellario quam in singulis officinis artificum improba et importuna absque senioris jussu audacia introire: quia et communem utilitatem valde impedit haec praesumptio, et ipsis artificibus rancorem animorum ex superflua importunitate impingit.