Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. Si quis alterum in quacunque parte viderit illicitum quidquam vel sermone vel opere facientem, el priori distulerit publicare, cognoscat se esse nutritorem peccati, et per omnia aequalem peccanti. Et quia et animae suae et illi est quem tegit durissimus inimicus, ex hoc apud Deum, qui mala odit, et apud cunctam fraternitatem exsecrabilis et infidelis habebitur: quia per abundantiam malitiae noluit prodere, ul corrigere potuisset, errantem; et odio disciplinae dilexit malitiam, et adstitit omni viae non bonae (Psal. xxxv).