Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Propterea cavenda est omnibus nobis Joci et risus immoderata luxuria, per quam plerumque amarissima inter fratres nascuntur scandala. Nec debet ex hac re occasio discordiae provenire, per quam etsi non nasceretur litigium, cavendus tamen nobis erat ad aedificationem sermo non pertinens. Et scientes quia el de otioso sermone ratio Domino est reddenda. Nam risum supra modum quis nesciat indisciplinationis et levitatis esse januam, per quam perniciosos cibos miserae animae diabolus subtiliter subministrat?