Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
X. Mane dicta prima nullus se in lecto recubitet; excepto die dominico, aut festis diebus, in quibus vigiliarum labore et praeteriti diei solito amplius fatigati paululum post primam, qui ex vobis voluerint, membra ponant in lectulis. Quod non omni tempore id ipsum, sed tantum aestivis mensibus liceat; reliquo vero omni tempore per singulos dies mox unusquisque post primam, dum acceptae minoribus emendantur, calceet se, et paratus sit ad signum quod per sonum tabulae fieri solet: quatenus omnes sine tarditate, ad agnoscendum imminentis die… futurum opus, in locum conveniant deputatum.