Latin
21.10 to 21.13
Pavao Pavlović, Memoriale 21.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Consiliarii vero facti per eos sunt hi: Bernardus Clerius Perusinus, filius eius, Bartholomaeus etiam nepos eius, Marcus Crisani, Crisan filius dicti Marci Crisani, Nicolaus et Marinus filii Bercich, Ioannes Ioannis de Bononia, Mladinus recevo de Tragurio, Dominicus Mlinich, Daniel Barbanus et filius eiusdem Danielis, Petrulus Satnich, Franciscus et Nicolaus eiusdem Petruli nepotes, duo Natalichi, Dominicus Prodanicus Bergomensis, Dominicus filius Marci Barberii, Laurentius Cyma, Bosichius de Saxis, Bernardus et Stephanus Barcich, Blasius Radoscevich, Antonius Stanich, Marinus Radosunich, Nicolaus et Georgius Derchevich, Franciscus et Nicolaus Pocoavancich, Georgius Prodassich, Nicolaus Gavranich et Nicolaus Supernich: Duymus Zaneri, qui huius sceleris primus auctor erat, poenitens eum tot malorum fuisset causa, fugit Sibenicum et ibi mortuus est. Principales ergo huius facinoris ut dicitur hi fuere et esse: Marcolus Slovides, quattuor nati Gardelcichi et quintus autem non impedivit se in istis duo marcuadis, Franciscus Siburni et Dessa Jacobi. Die 21. mensis octobris hora quasi vesperarum fuit maximus terraemotus in Iadra, bene septies successive; ipsorum primus fuit terribilissimus, et nocte sequenti similiter fuerunt plures, et etiam nocte post diem 24. eiusdem mensis, circa mediam noctem et circa matutinos, fuerunt terraemotus, et per omnes dies inter diem et noctem usque ad dies tredecim subsequentes modo cessavit terraemotus, et deinde die …novembris, hora quasi vesperarum fuit similiter unus magnus et terribilis terraemotus. Die 24. mensis novembris applicuit ad portum Iadrae cum duabus galeis Venetorum a sepulcro Domini excellens dux Austriae ,filius quondam domini Alberti ducis Austriae, ad quem recipiendum et convitandum ad civitatem fuerunt missi ad galeam eius per regimen civitatis dominus Philippus de Georgiis regius admiratus, dominus Crescolus de Zadulinis miles, dominus Tibaldus de Nassis legum doctor, ser Andreas quondam Nicolai de Grisogonis, Ser Simon Detrici et ego Paulus de Paulo, cui fuit commissum de receptatione et convocatione praedicti principis, qui ea descendens, introivit civitatem et audita missa in ecclesia Sanctae Mariac maioris super altare Sancti Simeonis, ascendes galeam, recessit a portu.