Latin
21.7 to 21.9
Pavao Pavlović, Memoriale 21.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Die mercurii nocte sequenti fuit rixa et bellum intestinum in civitate Spaleti, videlicet inter nobiles et eos qui non potuerant eligi ad offitium iudicatus, ita quod eadem nocte fuerunt interfecti quattuor de familia Communis et hoc fuit 26. mensis iunii, nocte, ut praedicitur. Sequenti die hora, quasi matutina, tunc etiam fuit vulneratus letaliter unus nobilium qui vocatur Marcus filius ser Petri dicti Pecira et alius nomine Marinus Gavazulich similiter vulneratus extitit cum sagitta ab arcu; ceteri autem nobilium quidam absconderunt se et quidam etiam extra fugierunt Tragurium per moenia civitatis efumsantes se. Cras vero die iovis 27. dicti mensis iunii, quadraginta octo de popularibus fecerunt consiliarios, volentes omnes ipsos de cetero posse fieri iudices, et tunc in eodem consilio Marcolinum Slovi, qui principalis auctor dicitur fuisse huius nefandi sceleris, capitaneum generalem eligerunt atque rectorem, et eodem die intraverunt in domo Petri Zori, tunc rectoris existentis et illorum de Papalibus, quaerentes ibi si possent invenire Thomam Dobruli et Dionysium Eliae, Nicolaum Papalis generum praedicti Thomae, causa interficiendi eos statim; et die veneris 28. iunii exeunte, et nocte quasi media iam elapsa, ad auroram sabbati, in quadam parte praedictum Thomam Dobruli invenientes, mox interfecerunt ipsum, nec suum scelus confiteri permittentes, quem Marinus vocatus Casciota ense proprio primus sauciavit, postmodum quidam familiares domini archiepiscopi et similiter omnes qui ibi venerant; quo interfecto, sustulerunt pecuniam quae erat apud eum, ut fertur ducatorum duo milia trecentum, et suum cadaver ad maius dedecus suum et suorum ad forum trahentes, quodam linteamini involutum, per totam noctem iacere dimiserunt, quod iam facta die sabbati per terram vehentes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate construxerat et fecerat fodere, iecerunt cum lutamine illud cooperientes, quodque iam quarta die permiserunt suis inde extractum sepeliri in monumento eius.