Latin
22.1 to 22.7
Pavao Pavlović, Memoriale 22.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Die lunae, hora quasi tertiarum, 21. mensis aprilis, filia mea Michlina recessit a Iadra causa eundi Tragurium ad virum eius Ioseph, qui venerat cum septem barchis pro ipsa, et eodem die fecit instrumentum dotale 300 ducatorum auri ser Artivitius de Rivignano, cancellarius Iadrae, et etiam instrumentum obligationis centum ducatorum, quos restavi ad dandum viro suo pro residuo dictae dotis, quia quamvis vir ipsius fecerat per illud instrumentum dotale se recipisse omnes trecentos ducatos, tamen non recipit nisi ducatos ducentos igitur, et examenat ser Gregorius de Zivalellis dictus Corizma. Die primo mensis madii intravi rector Iadrae una cum ser Ioanne de Soppe et ser Mauro de Grisogonis, et die 20. eiusdem mensis nos incarceravimus Antonium filium ser Damiani de Nassis, propter uxorem Iacobi merzarii, cum qua adulterium commisit: die 22. dicti mensis condemnavimus ipsum ad confinem civitatis, vel Anconae vel Arimini, pro duobus annis. Die 7. mensis madii mensuravi arborem alterius navis chochae, quae pridie venerat de Segnia, cuius longitudo est vargorum meorum 42 et passuum communis 21 1/2, et arbor eius est per girum palmorum 66. Die 8. mensis madii, scilicet die iovis, post horam coenae fuit facta rixa inter homines suprascriptae chochae, ita quod unus eorum interfecit alium, videlicet quendam Flammengum, et eadem hora bannivimus ipsos de civitate. Die 22. mensis madii de mane dicta chocha exivit cathenam, sive portum Iadrae et die martis 27. mensis madii recessit ab agris nostris hora circa vesperarum. Die primo mensis iunii praedicti nostri regiminis, presbyter Petrus Hudomich electus fuit prior sancti Martini pro duobus annis, per consilium generale. Die lunae 2. mensis iunii applicuit Iadram Paulus Nesich cursor nostri communis cum litteris domini Zoili de Nassis, regii militis, continentibus quo modo dominus noster rex Ungariae deliberavit restituere nobis insulam Pagi pro quattuor milia ducatorum auri anno quolibet usque ad decem annos, quorum prima quattuor milia voluit habere a tunc usque viginti dies proxime venturos. —Eodem die in generali consilio obtinuimus facultatem per consilium secretum, cum decem nobilibus adiunctis nobis, modo quo melius possimus invenire dictam pecuniam et mille ducatos pro aliis expensis ultra eam, et post haec eodem die in consilio secreto et decem adiunctis, creati fuerunt quattuor coritatores et exactores coniectus, qui deberent coniectare dictos quinque milia ducatos, vel pignora aurea, argentea et perlatum, ac aliorum iocalium pro eis, inter quinquaginta nobiles et totidem populares, commissarias et viduas pro libito voluntatis, ac etiam inter monasteria et ecclesias.