Latin
22.8 to 22.15
Pavao Pavlović, Memoriale 22.8-15
Unproofread scanNot analysed yet
Die martis 3. eiusdem mensis iunii idem coniectus fuit et coepit exigi per ipsos coniectatores, videlicet per ser Andream de Cesanis, ser Georgium de Rosa, ser Simeonem Detrici et per ser Thomasium de Petrizo, praesentibus nobis rectoribus. Die veneris 6. eiusdem mensis iunii expedivimus eundem cursorem nostrum ad dominum nostrum regem, ac ad dominum Zoilum, notificantes quomodo dicta pecunia erat parata et quod transmittere volebamus eam Segniam, rogantes dominum (nostrum regem) Ungariae, ut ibidem ipsam accipere dignaretur, vel providere de secura transportatione eius usque Sagrabiam. Die lunae 9. eiusdem mensis iunii, expedivimus alium cursorem ad praedictum dominum nostrum regem et dominum Zoilum notificantes, quomodo ipsa pecunia parata est Segniae et quomodo ipsi Pagenses muniunt castrum eorum et armant galeottam, proponentes resistere et rebellare regiae maiestati, etiam si veniret in persona, requirentes ab ipso domino nostro rege, quod, si sic fieret, nos facturi sumus. Die mcrcurii 11. eiusdem mensis venerunt pro parte communitatis Arbi, scilicet Cerne et Cernota et Ioannes de Segna, nuntii ad nos, oferentes se ad beneplacitum nostrum contra Pagenses si expediret. Die sabbati post meridiem, 15. mensis iunii, expedivimus galeam nostram maiorem cum ducatis quattuor milia ducentis decem et cum certo argento etc. ,cuius patronus fuit ser Marcus de Grade et nuntius ser Colanus Mazoli de Galellis . Die mercurii post coenam 18. mensis iunii, reversa est galca superius dicta. Die martis 24. mensis iunii concessum fuit Bartolo de Qualis per maius consilium Iadrae, dispensandi centum modios vini de possessionibus suis insularum Brachiae et Lesinae, anno quolibet. Die mercurii 25. mensis iunii creavimus patronum alium pro dicta galea armanda, causa eiusdem insulae Pagi et fuit creatus ser Georgius de Zadulinis. Eodem die 25. mensis iunii, existente rectore me Paulo cum ser Ioanne de Soppe et Mauro de Grisogonis, praedicta creatio revocata fuit per consilium secretum, in quo fuerunt consiliarii undecim, videlicet domini Georgius de Georgiis, ser Benedictus de Gallo, ser Andreas Nicolai de Grisogonis, ser Ioannes de Victor, ser Cosa de Begna, ser Crescius Raynorii, ser Bartolomeus de Milano, ser Gregorius de Nassis, ser Georgius de Rosa, ser Simon de Detrico et ser Simon de Fanfogna.