Latin
ACORVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 181
Unproofread scanNot analysed yet
Infan tibus illitum imo uentri urinas mouet. largius sumptum dolorem capitis contrahit. CYPERVS IIII Yperus, alii Erysisceptron: sicut &Aspalathum. Romani lunci radicem Alii Iuncum. folia ei porraceis longiora, exilioraque sunt. caulis magnitudine cubiti aliquando maiore, angulosus similis lunco. folia in cacumine minuta, inter quae est semen. Radices oliuae, quarum in medicina usus: oblon gae: inuicem commissae, aut etiam rotundae, obnigrę, iucunde spirantes, amarae. Na scitur cultis atque palustribus locis. Optima quae ponderossima &densissima est. Item quae crassa, nec facilis frangi. aspera odorata cum quadam acrimonia. huiusmodi est Cilicia, Syriaca, &quam insulae cyclades mittunt. Natura ei excalfactoria: Meatus aperiens, urinam appellans &calculos: hydropicis utilissima. aduersus scorpionum ictus remedio est. perfrictiones, contractionesque uuluae utiliter fouet. Purgationes menstruas reddit. ulceribus oris: &iis: quę depascunt: arida, tritaque illinitur. Miscetur malagmatis ad ea, quę calfieri opus est. Item unguentis ad oleum domandum. Traditur &Per se indica herba: quae Cyperus uocatur. Gingiberis effigie, quam commanducata, Croci uim reddat: quęque inuncta, confestim detrahat pilos.