Latin
CARDAMOMVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 181-2
Unproofread scanNot analysed yet
CARDAMOMVM Ardamomo laus prima, quod e Syria Comagene: Armenia, Bosphoro que inuehitur, proxima ei quod in India &Arabia metitur. Eligendum est: contumax terenti: farctum: occlusum: quod tale non est: intelligitur exoletum. Item odore, quod uulneret. quodque gustu acri subamaroque sit. Virtus ei fer uens, Cum aqua potum comitiabilibus prodest. Tussientibus: Ischiadicis: Paralyticis datur. ad Rupta: conuulsa &Tormina bibitur. Tineas latas pellit. Renum morbis: urinę difficultatibus: scorpionum uenenatorumque omnium ictibus aduersaturex uino. sumptum ponderis Drachma cum cortice Radicis lauri calculos rumpit, suffitum enecat foetus. psoras cum aceto Inunctum spissandis unguentis adiungitur. NARDI SPICA Ardi genera duo. Alterum Indicum. Alterum Syriacum. Non quod hoc in Syria nascatur. Sed quod montes eius, in quo legitur: pars una in Syriam: una in Indiam spectet. Syriacum melius, quo recentius, atque leuius est. Item comosum: colore ruffo: odore uehementer iucundo cyperumque imitante: breui spica: sapore amaro, maximeque siccante os. Custodit suaue olentiam pertinaciter. Indici alterum genus.