Latin
CINNAMOMVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
CINNAMOMVM Innamomum in species multas descendit: quae ab ea regione: cui gentiles sunt, suis quaeque nominibus separantur. Pręstantissimum dicitur Mosylon ex quadam similitudine cum cassia ea, quae Mosyletios uocatur. probamus recens maxime, &quod sit colore nigro, aritudine cineris fuluum, uirgultis gracilibus ac leuibus: nodis frequentibus, odoratumque uehementer: nec temere alio discrimine bonitas praecipua intelligitur, quam proprietate illa odoris, neque translatii, neque promiscui.