Latin
CINNAMOMVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 185
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum optimo ac sincero inuenitur semper odor: fere qualis in Cardamomo: Nec illa tamen incerta existimatio, si sit acre: mordensque gustu, &quodam sapore, quasi salsuginis, feruens atque ut inter se tritum tarde horrescat: &quod in confringendo puluerem scobemque spargat: &cui nodorum interstitia inoffensa. Experimentum facturus debet ab radice una surculum integrum capere: quoniam fragmenta, &assulae, adulteria, miscellaeque sunt :statimque inter initia experimenti, optima quaeque aura euolans, subit olfactum proindeque occupatis opimo halitu naribus: deterioris sensum excludi contingit. Est &quod Montanum uocatur: Crassum &breue admodum: colore subaruffo: Tertium quoque habetur nigrum, ut &Mosylon appellatum: odore uehementer iucundo: surculosum: minus multis geniculis. Est &quartum fastigium candidi fungosi: tumidi aspectu uili, protinus fragilis, grandi radice Cassiam re dolente. Redditur et quintum, cui cortex subruffus &ad similitudinem cassię rubrae coloratum, solidum firmumque tactu: nec magnopere neruosum, stirpibus crassis: Quod ex his spirat, amomo: thure: cassia suauitate odoris &gratia uincitur. selige, cui albet cortex: scabiosum, rugosum, Item lęue lignosumque: Nam radix omnino superuacua &reiicienda est. Traditur &cinnamomum mentitum: unde nomen pseudocinnamomo. Deprehenditur odore languido: uiribus marcidis: Appellatur uero &Zinziber, quod Xylocinnamomum est. ipsum quoque cognationem quandam cum cinnamomo habens. Est autem id cinnamomum lignosum, distans proceritate, firmitateque uirgultorum. Item odore multo inferiore, quanquam sunt qui affirment Xylocinnamomum a cinnamomo etiam genere, naturaque disiungi. Cinnamomi uis feruens urinas aperiendi: emolliendi: concoquendi. Trahendi menses &partus, si datum potui sit: &appositum quoque cum Myrrha. Serpentium &animalium omnium morsibus, &caeteris uenenis resistit. Caligines oculorum discutit, concalfacit: extenuat: lotium uehementer impel lit: lentigines &uitia faciem dehonestantia cum melle illitum exterit. Ad tussim. ad distillationem pituitae: ad aquam inter cutem: Renum dolores: urinae difficultatem expetitur. Solet &preciosis unguentis confundi: prorsus multis rebus pa tere usus eius uidetur. Porro ut diutius seruetur, terere cinnamomum oportet: &in pastillos ex uino digestum in umbra siccare. Cinnamomi genus: quod aliqui cinnamomum. Mentitum appellant: surculosum impendio est: crassioribus uirgis; sed cinnamomo partibus multis ignauius cum odore, tum gustu. XIIII