Latin
NARCISSINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 199
Unproofread scanNot analysed yet
Postea in mortarium refuso: myrrhę tusę cribratęque. xxxx. denarios miscent: &quantum usus est: commouent: dein reponunt. Alii ad hoc genus oleo utuntur: quale in Cyprinum paratur. Pręcipua bonitas: si crocum impense olfactu reddat: quod quidem maxime pertinet ad medicos. Secunda si myrrham oleat. usus eius excalfacit corpus, somnum accersit: Ideoque phreneticis, saepe remedio est, modo in caput datum: modo in olfactorio admotum: modo naribus sublitum: eodem &pus mouetur &ulcera perpurgantur: Feminas quibus aut rigentes: aut astrictae sunt uuluae. Item: quarum obscenas partes ulcera concoethe dicta crassantur: cum cera &croco: medulla &oleo partibus duabus sanat: concoquit enim, emollit, humettat &mitigat. Glaucomatis cum aqua illinitut. Butyrinum: onychinum: Styracinum pares crocino uires obtinent. Nominibus modo dissonant: corporatura &ęffectu congruunt. LXVII