Latin
CYPRINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 199-2
Unproofread scanNot analysed yet
CYPRINVM Omen unguento Cyprinum. Astringitur concinnaturque ad haec exemn pla, omphacium lotum parte. i. Aquam Imbrium, parte. i. &semisse. Alterum oleo infunde. Alterum odoramentis: quę addenda sunt: misce. Tum aspa lathi cape. p. V. Semissem calami. p. vi. semiss. Myrrhę p. i. Cardamomi. p. iii. Do drantem olei. p. viiii. quincuncem. Aspalathum tunde: &madefactum aqua cum oleo decoque donec inferueat. Myrrham uino uetere odorato solue: calamum tunde: cum myrrha confunde. Aspalathum exime: calami distrimentum &myrrhae in locum eius da: ubi cum iis quoque adbullierit: oleum ex aheno percolla in labrum ubi cardamomum sit tusum: &cum Residuo aquę permistum: Tum spatha moue: Nunquam cessa, quin uerses, quousque refrigeretur. Iterum liqua: &floris Cypri. p. xxxxvi. bessem: in olei. p. xxviii. merge: ubi probe commaduit exprime sportula. Si ultra quęritur: florem eius recentem ęquali modo coniice: ubi perbiberit: exprime. Idem secundo, si lubeat face, Idem &tertio: Quippe tanto pręstantius fuerit. Eligere oportet quod probum sit: quodque cum suauitate odoris nares quoque feriat. Quidam &cinuamomum praedictis rebus addiiciunt. Vsus ad duritias emol liendas: calfaciendi quę alserint. Astricta laxandi: uulnerum affectus: Neruorum &laterum corrigit. Collisa per se &cum cera impositum curat. Malagmatis quae ad opisthotonum componuntur: miscetur. Item quę ad anginas &Inguinum tu mores. Vtilitas eius &in acopum uenit. LXVIII IRINTM Omen unguento Irium. Palmę abietis. p. vi. bessem olei. p. Lxxiii. quinn cuncem, depromito: Palmam quam minutissime tundito. Heminam aquę mi sceto: In cortina usque decoquito: donec odor in oleum transeat. Deinde in Capulam deliquato: quam prius melle, perunxeris. Ex hoc oleo Irium Primum componito. Irin ut modo praescribemus in oleum ita coercitum: addito. Sunt &qui aliter oleum praeparent. Olei. p. Lxx. quincuncem Surculorum balsami. p. V. Sextantem accipiunt: Tundunt: &ut dictum est: coquunt. Deinde balsami Surculos detrahunt: In uicemque horum, calami odorati contusi p. viiii. &unciam. Myrrhę gra num uino uetere odorato, affuso coniiciunt. Ex oleo ita spissato &odoribus condito. xiiii. pondo in totidem Iridis tusae. diffundito. hiduum cum noctibus consudent permittito: Postea uiolenter &fortiter premito. Efficacius post iterationem &tertiationem futurum, hoc est, si secundo &tertio mensuram parem intuleris: &post certum diem expresseris. Commendatio prima, ne aliud extra quam Iridem oleat. Tale a Perga Pamphylię. Item ab Elide in achaia est. Potentia eius emollit. excalfacit: crustas, putredines sordesque purgat. Causis uuluę omnibus utilis est.