Latin
2.10 to 2.12
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 2.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igit praestantissimi uiri gloriae &doctissimi, omnes debeant: &me non minus eius memoriae conseruandae &augedae laudi debere cognoscerem: curaui summo studio, ut haec omnia quae tot annos in tenebris iacuerant, prodiret ipublicum: nec labori, aut uigiliis parcendum mihi pro eius uiri laude, &communi omnium utilitate censui, qui oneris quidem sui partem impertiebat nemini, laudis autem, &gloriae inuidebat nulli. Et Dioscoridem quidem ipsum ita edendum uolui, qualem ille suprema lima perfecerat. cui tamen ne quod deesset, annotamenta quaedam in usum etiam mediocriter eruditorum adnexui. ut si quos librorum eorumutilitas immensa inuitaret: non retardaret interim obscu ritas, simul &studio meo praecurrerem delicato etiam lectori: &saepe ad leuissima quaeque nauseanti. In Corol larii autem libros praesationes quae desiderari uidebantur, tantum addidi, Caetera quatum per mancipes librarios istos. licuit, ut emendatissimi ederentur, omperam dedi. necesse tamen fuit: ut offensiunculae quedam interdum occurrerent. Quae omnia tibi Princeps optime senatuique grauissimo tuo nuncupanda censui. uel quod iudicii quandam deipso Hermolao praerogatiuam sequerer: qui cum patriae sese omnia debere sciret, uel hoc ipsum praestare iprimis opta ret: uel quod illum pattiae suae quodamodo reddere: ac restituere uidebar, uel quod cum tibi Princeps Serenissime uitam, cum dignitatem, cum omnia deberem, non poteram, quicquid hoc fuerat industriae meae non tibi ac Senatui Amplissimo non dicare. quos aeternum uigere ac Florere Deos immortales prpetuo rogo. quando teipso supstite &icolumi Senatu de totius orbis salute christianoque nomine optime sperandum sit. Bnin ac feliciter. Vale.