Latin
2.6 to 2.9
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 2.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ille igitur cum in hac palaestra li teraria semper ita sese exercuerit, ut nullum unquam tempus praetermiserit non de literis cogitandi, atque optime de humano gnre promerendi, cum alia multa uiuens edidit: Tum supremo uitae suae tempore Dioscoridis Anazarbei libros de medicinali materia in latinam linguam felicissime uertit. &ne non uita eius proposita &addicta studio iuuandi omnes uideri possit: quinque libros, quos Corollarii nomine appellari uoluit: ad Dioscoridis tralationem addidit. De quibus libris illud plane affirmare habeam, nihil eruditius, nihil uberius, nihil magis uarium post instaurationem Latinae linguae esse editum. quibus plane &gloriae suae, &liis ac liatis omnibus satisfecisse uideri queat. Quod si in multis uoluntas iuuandi non exitus attenditur, quam ueram Solidamque Barba ri gloriam esse iudicabimus, qui omnem aetatem ita consumpserit, ut nunquam illium ocium a literis abstraxerit, uoluptas a uocarit: sonnus retardarit. qui nunquam ita adolescens uixit, ut non minus negocii quam ocii sui (quod Sapietissi mum quenquam praestare deceat) trtionem reddete ualeat. qui praeter alia ingenii monumenta primus Plinianis tenebris lumen accenderit. &cum à Rep. uacaret: praeceptoris munus non refugerit: Aristotelem, &reliquam omnem Philosophiam nostratibus hominibus explicando. Cuius &uolumina compluta in latinum uerterat, quae mox edentur, &commentariis etiam illustrarat. Illum. igitur. &doctissimus quisque semper admiratus est, &optimus coluit. Quare non iniuria Innocentius Pontifex Aquileiesi sedi nolentem iuictumque praefecit. Ille uero perpolito satis Dioscoride, Cotollario nondum tamen absoluto, dum Aristoteli uertendo in latinum uacat (proh nesas) ex pestilentia Romae decessit anno uix aetatis quinquagesimo. qui si susceptam in gressamque studiorum suorum rationem peficere perpoliteque potuisset, aequio re fortasse animo ac leniore decessisset. Et si. n. dolere homini poterat: quod procul a suis, a patria, domesticisque penatibus abesset: non mediocrem tamen animo uoluptatem capere poterat, quod perpetuam nunquamque senescentem de se memoriam fore sperabat: quod spiritu moriens, uirtutis memoria sempiterna frueretur: quod apud omnes doctos &probos constantissimam praedicationem studii &industriae suae relictum in cogitabat.