Latin
MASTICHE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 207
Unproofread scanNot analysed yet
RESINAE LXXXXV Esina Terebinthi e multis locis conuehitur. Arabia petręa Iudęa: Cypro Syria: Africa: Insulis Cycladibus: quae &praestantior. Est enim alba: per lucida: colore uitri: cerulea: odorata: &Terebinthi plus referens: ex om nibus Resinis principatus Terebinthinae datur: post eam Lentiscinae: tum ei: quę de picea raditur: &Abiete. ultimum locum Pinea strobilinaque obtinet. Natura in medendo excalfacere: mollire: purgare: discutere. In tussi &tabe dilingitur &per se, &melle accepto. Item ad pectoris uitia. urinam exigit: cruda concoquit: uentrem emollit. palpebrarum pilos incommodos replicat. Lepris illinitur cum nitro: aerugine: atramento sutorio. utilissima &auribus saniosis, cum oleo atque mel le. Item in pruritu genitalium. Miscetur emplastro: Malagmati. Acopo: laterum dolores finit per se iuncta &imposita. RESINAE ALIAE LXXXXVI Esina liquida è Pinu &Picea gignitur, utique non omni lono: sed in Gallia &Tyrrenia. pridem &a Colophone inuehebatur. unde nomen Colophonię. Importatur &e Gallia subalpina patrio laricis nomine singularis remedii aduersus ueterem tussim in eclegmate tradita &per se. differentia earum &in colore habetur. Aliis candido: aliis oleagino: Quibusdam melleo qualis Larici appellatae. raditur &Cupresso ad eadem utilis Liquida. siccas partim e Strobilo &Abiete. partim è Pinu &Picea colligunt. In sicco genere quaerunt ut sit odoratissima atque perlucida. displicet ruffa: dilutaque. placet similis cerae nec contumax frangi. antecedit alias bonitate: quam Piceae &abietes redunt quoniam odorata sit, Redolensque Turis. Resinam excellentem &Ebusus mittit: Insula ea est secundum Hispaniam obiacens. e Strobilo: Pinu: Cupresso: Inferiores multo funduntur: neque in opera respondentes ut illę. Caeterum ad eosdem usus: cum has, tum illas conuertimus. Lentiscina Terebinthinę utilitates pręsentat sane.