Latin
FVLIGO RESINAE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
FVLIGO RESINAE LXXXXVII Mnis Resina liquida uritur sic. uase partibus quatuor maiore quam liquoris infundendi modus sit: congius Resinae in duobus aquę pluuiae coquitur ociosę carbonibus: atque identidem uentilatur: donec olere desinat: simulque fiat fragilis hiulca lentescens. ubi refrixerit: conditur fictili minime loricato, id autem est non picato: ita euadit insigniter candida: prius uero liquan da colandaque est, ut uitia eius &cortices separentur. alii utilius putant sine aqua co quere, lento igne primum deinde cum in eo est, ut confluat: aceruatim carbones accumulant: &in triduum iustum coquunt die ac nocte interuallo nullo iusque dum notę illę: quas diximus: existant. postremo ratione qua superius recondunt. siccas earum coxisse tota die sufficiet: postea reponantur. Resina usta, malagmatis odo ratis &acopis miscetur: colorandis quoque unguentis. Excipitur &Fuligo Resinę ita ut Turis tempestiua in calliblepharum: angulos oculorum exesos: glabra supercilia: oculos lachrymantes. fit ex ea &atramentum librarium. PIX LXXXXVIII Icis summae species duae. sicca &liquida. liquidam nonnulli Conon appellant. Largitur hanc Pinus &Picea ex assulis arboris suae pinguissimis. melior Intelligitur: quo nitidior: leuior: purior. Aduersatur uenenis: quae quis in ci