Latin
OLEVM PICINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 208-2
Unproofread scanNot analysed yet
OLEVM PICINVM XCIIX Pice oleum fit: quod picinum appellant separata parte aquosa eius. Innatat. n. haec, ut in lacte serum. Excipitur uero dum coquitur Pix: uelleribus puris su pra halitum eius expansis: &cum illa permaduerunt, expressis in uas: atque hoc fit, quamdiu Pix coquitur. ualet ad quaecunque pix liquida cum farina hordeacea. pilos alopeci is reddit: ad quas &pice liquida utuntur. sicut ad iumentorum quoque ulcera &scabiem. FVLIGO PICIS Onficitur &e liquida pice Fuligo. in lucernam nouam accensam datur aliquid picis, ut conflagret: mox lucerna operta in nouum fictile demit titur. uasi forma debet esse: quae clibano superne angusta, orbiculataque: ab imo pertusa. hoc modo composita relinquitur, ut ardeat, priore uero absumpta. inuicem alia subinde infunditur: idque sępius, usque adeo dum collectae fuliginis copia satiffaciat. Ita Reponunt: &utuntur. Natura eius acris &astrictoria est. Vsus ad Calliblephara: oris circumlitiones: palpebras: quibus pilos renasci uelimus: Imbecillas illachrymantes. Exulceratos oculos. PALIMPISSA Ix sicca e pice liquida fit decocta. Quidam uocant Palimpissam: &eius duo genera. uiscosum &aridu m. priori nomen Boscas. optima est: pura pinguis: odorata: subrutilans. Resinosa: Excalfacit: mollit: suppurat: tu bercula: panosque discutit. ulcera explet. in uulnerarias medicinas utiliter sciscitur. ZOPISSA CII Opissa: quam aliqui Apochyma uocare maluerunt: derasa nauibus Re sina est cum cera: discutiendis collectionibus potens: uidelicet marino Sale macerata. Quidam in eo nomine Resinam e picea capiunt. BITVMEN CIII Itumen e lacu Iudeae prę caeteris censetur. probatio eius ut modo purpu rae splendeat: sitque odoris contenti ponderosum ac graue. Damnatur ni grum &sordidum. Adulteratur Pice. nascitur &Phoenice circa Sidon nem. habetur &Zacynthum: &quod a Babylone inuehitur. in Agrigentino quoque iii agro liquid um innatat fontibus: quo utuntur ad lucernarum lumina olei uice: Siculum oleum uocantes, errore manifesto: quianum oleum non est: sed genus ut dixi bituminis liquidi.