Latin
PISSASPHALTON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 209
Unproofread scanNot analysed yet
PISSASPHALTON CIIII St &quod Pissasphalton appellant ex argumento picis &bituminis na tum in Appollomiatarum agro: qui ad Epidaurum sunt: defertur hoc fluminis impetu pariter a Cerauniis montibus: &erumpit in littora: tum ad glebae similitudinem spissatur: &in densitatem coit redolens mixtam bitumini picem. NAPHTHE Aphthe bituminis Babyloii colatura est colore candida, inuenitur &nigra natura ignium rapax. ut qui transiliant in eam quamuis procul uisam. prodest contra suffusiones. albuginesque. omnia autem bitumiis genera inflammationes defendunt: col lectiones discutiunt: agglutinant: emolliunt: uuluarum strangulationes &procidentias, suf fitu olfactu, apposituque reprimunt: comitiales morbos ustum explorat, gagatę lapidis modo. Purgationes feminarum in uino &Castoreo potum elicit. tussim ueterem: aneli tus difficiles atque suspiriosos emendat. serpentium morsibus: coxendicum &laterum doloribus resistit. Cocliacis catapotium est: cum aceto uero potum discutit concretum sanguinem. Dysentericis liquefactum cum prisana infunditur. distillationes pituitę consumit accensum. dentibus in dolore circulitum medetur. aridum excalfactum radiolo pilos, genarum incommoditates reclinant. Illinitur &podagris: articularibus morbis: lethargo cum farina hordacea, nitro &cera. uis pissasphalto. quę pici confussae bitumini. CVI CVPRESSVS Vpressus astringit: refrigerat. folia eius cum passo &Myrrhae exiguo: uesicae fluctionibus &urinę difficultatibus medentur. Galbuli eius san guinem eiicientibus tusi cum uino bibuntur. Dysentericis quoque: Alui rheumatismis: orthopnoicis: tussientibus utiles sunt. Eadem &decocti eorum opera est. tusi cum fico duritias molliunt. polypos naribus eximunt. scabritias ungui bus tollunt cum aceto decocti: Mox triti additis lupinis. hernias interanei coercent illitu. Folio natura: quę pilulis. uidentur his abigi culices quoque si accendantur cum coma. uulneribus glutinandis folia trita per se illinimus. Eadem imposita sanguinem cohibent. Capillum denigrant ex aceto trita. per se uero &cum po lenta: ignibus sacris ulceribus: quę serpunt: carbunculis prosunt: oculorum quoque inflammationibus linuntur. cum cera si imponantur: adiuuant stomachum.