Latin
IVNIPERVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 209-2
Unproofread scanNot analysed yet
IVNIPERVS CVII Rceuthis minor: alii Arceuthidam: alii Mnesitheon alii Acatalidam, Pu nici Zuorin sipet. Aegyptii libium. Romani Iuniperum. Galli Iunipicelium. Eius duo genera. altera maior. altera minor. Vtraque ingenio acri. Vrinam trahit: excalfacit. Fugat nidore Serpentes. Semen in eo magnitudine Nucis Iuglandis. Alterum Auellanae: odoratum: rotundum: &in com manducando e dulci subsalsum: Arceuthis hoc est Iuniperus uocatum. Excalfaciens modice atque constringens: Stomacho: Pectori, tussibus utile. inflationes &tormina discutit. Bibit &contra Serpentes. Vrinas cit. eo datur &conuulsis &rup tis &strangulatibus uuluę. folia quoque acria sunt, proiudeque tam ipsa quam succus ipsorum illi XVI nitur bibiturque cum uino, si uipera quem momorderit. Cineres corticis lepras exterminant. Ramenta ligni pota hominem interimunt.