Latin
ADIPES ODORATI E VITVLO TAVRO, CERVO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 244
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII Cardamomum &Nardum singulis unciis omnium. Tunduntur uero omnia hęc, non tamen ad Scobis modum, &uino conspersa odoratissimo continentur in pruna operculato uase: donec ter inferueant: mox exempta carbonibus noctem ut frementescant, quiescunt: Postera die uinum eiusdem generis infunditur priore abiecto, &ad prunas repetita sufferuescere ter coguntur, nocteque interposita &mane pingui exempto uinum effunditur. Vas imbuitur: Recrementa fundi terguntur: Iterum colliquatur. In fine collo transmirtitur, conditurque ad usus. Eodem modo &Adeps ita ut indicatum est: curatus accendi odoramentis potest. Il lud noscendum pinguia in quę facilem transitum habituri sunt odores, coercenda prius esse spissamentis quibusdam hoc genere. Quibuscunque uino incoctis ut ferueant indito Surculum Myrthi, Serpillium, Asphalatum, Cyperum ociose omnia &paulo hebetius contusa. In hoc usu quidam satis, habent uno aliquo ex his domare. Vbi ergo ter deferbuit: Remouetur, collaturque linteo &odo ribus temperatur, quo praeceptum est ordine: Sed &alio quoque modo Seuum astringitur. Quodcunque acceperis, oportet esse recens, &impromiscuum sanguine, caeteraque habere commemorata nobis saepius. Tunditur hoc &in fictili nouo componitur Vino albo uetere odorato affuso, ita uti semipedem contegat, deinde concoquitur tepore leui, donec genuinum uirus obliteretur. Vini odore, concepto: mox igne summoto refrigeratur: &in. P. bina pinguis exempta in pa tellam acetabula. xvi. uini eiusdem mittuntur, adiiciendo loti eius, cuius lignum ad Tibiarum cantus expertitur, Fructus libras quaternas tusas: Postea iterum coquitur lente, agitaturque sine fine: donec seuosus ille pedor exalet, abolescatque omnis. Emittitur deinde per collum, Refrigeraturque. Tum Asphalathi tusi . p. i. Amaracini floris . p. iiii. Vino uetere accepro confundunt: &interposita ebibendo succo nocte, In Lagunculam fictilem nouam congiorum ternum; Postridie omnia haec transfundunt, Seuumque coniiciunt, &congium semis uini, sufferuefaciuntque una, quousque spissamentorum uires &odor in adipem transeat. Postremo exemptum liquant igni, excolantque ac reponunt. Qud si odoratius facere collibuerit: octo denarios Myrrhae quam pinguissimae uino diluunt quam ma xime annoso, superinfunduntque.