Latin
ADIPES GALLINACEORVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 244-2
Unproofread scanNot analysed yet
ADIPES GALLINACEORVM CCLXXXXII ET ANSERVM Allinaceorum &Anserum adipes conduntur odoramentis hoc pacto. curatis his ex utrolibet heminas quatuor capiant &in fictili conditis misceant. Erysisceptrum Xylobalsamum, Palmami Abietem: Calamum, tusa haec, sed non ad scobem oportet esse: duodenasque drachmas è singulis addidito uim ueteris Lesbii cyatho: deinde in pruna sufferuefaciant ter: postea eximant patiantur quod noctem &diem bene refrigerentur. postridie liquefaciant: &per linte um crassum &candidum exprimant in fideliam mundam. ubi refrixerit; concha exceptum in fictile transferant nouum arctissimę praeligato ore: locis frigidis: at que omnia haec hyeme faciant: quoniam pinguia per calores ęstatibus addensari non pos sunt. porro aliqui ut facilius consistant haec atque coagulentur: admiscent tyrenicę ce rę momentum, eadem ratio commendandi odoribus &suillum ursinum, &eęteros adipes sit. iii