Latin
SISYMBRIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 261-2
Unproofread scanNot analysed yet
SISYMBRIVM CCCLVIII Isymbrium, Alii Serpyllum, Alii Stephanon aphrodites hoc est coronam ueneris. Romani Austeralis. Nonnulli herba ueneria. Nascitur in terrenis: hortensianę mentę similis Latioribus foliis odoratioribusque. Coronis inseritur. Natura eius excalfacere. Semen in uino strangurias finit &calculos: Tormina singultusque cohibet. contra capitis dolores folia temporibus illinuntur, &fronti effica cia sunt: &aduersus aculeata aimalia ut apes &uespas. In potu uomitiones sistit. XXXXII SISYMBRIVM AQVATICVM AVT SYLVESTRE CCCLIX Isymbrium altero genere cardaminem appellant. Sunt qui &hoc Sion uocent. herba enim est aquatica eodem modo in Riguis nata: quo Sion.