Latin
SISYMBRIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 262
Unproofread scanNot analysed yet
Car daminem uero cognominant: quia similis sit sapore Nasturtio. Folium habet cum primum emicat: rotundum: simul accreuit, in folium erucae laciniatur. Ex calfactorii generis, urinamque molientis. Ad quae uel crudum estur. Idem lentigini illitum &mulierum uitiis in facie nocte tota oppositum: &ubi Dies illuxit: detractum: emendat. CRETHMON CCCLX Rethmon Alii Critamon uocant. Herbula est fruticosa: per ambitumque opacans: circiter cubitum unum alta. Nascitur in maritimis petrosis: folic copiosa pingui, subalbicante, ueluti portulaca: sed latiusculo longiusculoque ad gustum salso. Floribus candidis. Semen ceu libanotidis, molle, odoratum, Ro tundum. siccatum rumpitur. habet intus nucleum tritici modo candidum. Radices digiti crassitudine tres, aut quatuor: odorati saporis, &iocundi. Eius usus ad urinę difficultates: &auriginem. folio, uel semine uel radice in uino decoctis. Mouet &menses. Estur crudum, coctumue cum olere. Seruatur etiam in muria. CORONOPVS CCCLXI Oronopus alii Ammonos, Alii Astrion. Punici Atirsiten. Romani cal catricem, quidam stilaginem. Nonnulli sanguinariam. Herba est oblonga: caule per humum serpente: folio cum fissuris. Manditur cocta pro olere: Radicem habet exilem: spissantis naturę. Per cibum praeclare coeliacis facientem. Nascitur in terrenis: &domi, secusque uias. SONCHOS CCCLXII Onchos trachys, hoc est Sonchus asper. Nonnulli cichorium: Roma S ni cicerbitam asperam nominant. Punici Gathuonem. Generum est duo