Latin
CHONDRILLA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 263
Unproofread scanNot analysed yet
CHONDRILLA CCCLXIIII Hondrilla: quidam &hanc cichorium siue serin dixere: folium, caliculos: floscellum similis cichorio: ideoque a quibusdam inter intubos syluestres adnumeratur. Sed per omnia tenuior intubo est. E ramusculis Mastichem sudat tuberculo fabę: quae cum Myrrha in uellere ad magnitudinem oliuae apposita feminarum menses trahit. Tusa cum radicibus tota diuiditur in pastillos melle commixto. hi uitiligines diluti aqua cum nitro discutiunt. Eadem mastiche palpebrarum inconditos pilos pro gummi reclinat efficacissime. Radici recenti par uis. Si acus imbuta succo eius applicetur ciliis. Contra serpentes in uino praecipitur bibenda. Succus decoctae aluum sistit cum uino &sincerus. habetur &aliud genus chondrillae folia habens intubi: circunrosis similia: oblongum, stratumque humi &medentem succo scapum. Radice tenui mucronata, Minimi ponderis rotunda: subflaua: lactosa. Folium &coliculi ad concoctionem sunt utiles. Natura succo inordinatos palpebrarum pilos, regendi. Nascitur in terrosis cultisque locis. CVCVRBITA CCCLXV Olocyntha hoc est Cucurbita esculenta. Si pisatur eruda illinaturque, mitigabit tumores &suppurantias: quae abscessus &apostemata appel lantur. Ramenta corticis ardores infantium capitis, distillationesque quas Siriasin uocant: illita Regione, qua cerebrum conditur: refrigerant. Quem admodum &podagras &oculorum epiphoras. Succus de strigmentis rasae tam per se, quam cum Rosaceo instillatus in aurium dolore opitulatur: Quomodo &febrium ardores cute lita refrigerat. Decoctae uero uniuersę succus: cum exiguo melle atque nitro potus aluum modice liquat. Idem praestabit: si quis in crudam &excauatam merum infundat: dein contentum sub diuo temperatumque quibus suppressa est: propinet. CVCVMIS CCCLXVI Vcumis satiuus aluo &stomacho facilis: refrigerat: Nec corrumpitur ut qui humano perfici uentre nequeat. Prodest uesicę. Defectum animi collectus in olfactorium odore naribus rapto emendat. Semen urinas cit mediocriter. Praebetur in lacte uel defruto quibus uesica exulcerata est. Foliis eius exuino canum morsus illini iubent &epinyctidas cum melle. PEPO CCCLXVII Eponum caro cit locium cibo. Illita oculorum inflammationibus medetur. Corium ipsum ad Siriasin puerorum infantium anteriore parte capitis opponitur. Oculis ab humore uexatis ad alligatum fronti efficacissime fluctiones reclinat. Succus cum semine in farina siccatus sole smegma fit ad cutem purgandam &nitorem in facie. Radix arida cum aqua mulsa denarii pondere uomitiones mouet. Quod si quis modice a coena Reiicere concupierit: Partes duę sextiui denarii satiffacient. Eadem radix ex melle sanat ulcera concreta in modum faui: quem cerion uocant. Lactuca XXXXIII