Latin
SISYMBRIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
rum. Altera syluestrior, atque spinosior. Altera tenerior esculentaque: Anguloso caule interim subrubro. foliis per oras ex interuallo scissis. Vis utrique refrigeratoria, leniter substringens. Ambo feruoribus stomachi &inflammationi bus commode illinuntur. Datur &in sorbitionem succus stomachi Rosionibus: Mammas uberiores nutricibus facit. Collectionibus sedis &uuluae appositus in lana pręsidio est. Aduersus scorpionum uenena Radix &herba ipsa opponitur. Alterum genus: quod &molle cognominatur Arborosum &latifolium est. Folia ipsa caulem discriminant: exeuntem in ramos eiusdem effectus. SERIS CCCLXIII Eris satiua: quam picridem aliqui uocauerunt. Aegyptii agon. Romani intubum syluestrem. Duum &ipsa generum traditur: quorum: quod syluestre est picris, eademque Cichorium dicitur. Alterum folio extentiore: gustuque gratiore quam hortensis. Iterumque hoc in species binas distrahitur. Vnam lactucae similiorem &latifoliam. Alteram folio angusto amarulentam. Vtraque tamen astringit &refrigerat, stomachumque adiuuat. Si in aceto decoquantur: uentrem cibo constituunt. Syluestres stomacho utilissimae. Si quidem deuoratae torpentem &dissolutum astringunt: Ardores in eo refrigerant. Per se uero &cum polenta cardiacis illinuntur. Omnes hę &podagricis utiles: &contra oculorum impetus. PerTn. cussis a Scorpione ipsa herba &radix illitu medetur: &ignibus sacris cum polenta. Succo earum cum cerussa &aceto inunguntur quęcunque refrigerari opus sit.