Latin
DRACVNCVLVS MINOR
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 272-2
Unproofread scanNot analysed yet
DRACVNCVLVS MINOR ceco Racuntium minus folia hederę habet, sed magna candidis respersa mad culis: caulibus subrectis bicubitalibus pictis, uersicoloribus tanquam sunt serpentes non sine purpureis lituris: crassitudine baculi. Fructus in uertice uuarum modo collectus herbaceo primum colore: post luteo: cum maturescit: gustu aliquatenus mordaci. Radicem gerit bulbosam rotundam &similem raphano: te nuem cortice. Nascitur circa sepes, &senticeta uillarum in umbrosis. Succo e semi ne profectus ad aurium dolores: si cum oleo infundatur. Eodem in lana obturatis naribus consumatur polypus. Illito carcinomata repelluntur. Acinis triginta potis feminę in posca contrahitur abortus. Olfactu quoque tradunt: cum flores marcescere occipiunt: recentes conceptus extingui. Radix natura excalfactoria, orthopnoicis prodest: rupta: conuulsa, distillationem tussesque finit. Excreationes thoracis faciles constituit. Sumpta in cibo elixa uel tosta cum melle, uel sola in eosdem usus teritur sicca, ut in melle proficiat linctu. Vrinas &uenerem excitat pota euino, ulcera phagedaenas &quae uocantur cacoethe intrita cum uite alba &melle purgat &cicatricem perducit. Ex hac collyria digeruntur ad fistulas, partusque detrahendos. Eadem Radice qui manus sibi fricuerit: tutum fore a Serpentium ictibus produnt. Cum aceto &Vitiligines tolluntur: folia eius contrita uulneribus linamenti loco Recentibus imponuntur. In uino Decoctum peruionibus. In foliis Dracuntii Caseus optime custoditur a Carie. Succo Radicis nubeculae oculorum albugo, caligines exteruntur. Paratur Radix ut olus: cibo sanis futura uel cocta, uel cruda.