Latin
DRACVNCVLVS MINOR
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 273
Unproofread scanNot analysed yet
Gymnesiae insulę sunt baleares uocatę in quibus Radix haec cum melle cocta conuiuis apponitur uicem placentae implens. Reconditur Radix effossa per messes: deinde lota concisaque in filo ad umbram siccatur. AROS CCCCI Ron: quam Syri lupha uocant: folia emittit Dracunculi: sed minora &sine maculis: Dodranttali scapo: in purpuram leuiter tendente pistilli specie super quem croci colore fructus. Radix alba similis Dracontio; haec &manditur cocta: minorem quam superior acrimoniam praeferens. Folia quoque inueterantur sale cibis. Eadem siccata, in coctaque manducantur per se se. Radici, foliis: semini natura dracunculi. Priuatim radix podagris illinitur. Reponunt &hanc ut dracunculum, omninoque inter edulia est: quoniam admodum non sit aspera.