Latin
CENTAVREA MINVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
CENTAVREA MINVS CCCCXXXIII e St &Centaurium minus Limnesion cognomine apud alios ElleboriLIII tes uocatum. Sunt qui Amarantum. Prophetae haema heracleos, id est sanguinem Herculis appellant. Romani Febrifugiam, ab aliquibus Herba Multiradix. Daci tulbelam. Limnesion uidetur dicta, quod in Riguis nascatur: Hyperiei similis &Origani: anguloso caule: Digitorum quatuor altitudine. Floribus in puniceo purpurantibus: quales in Lychnide. Foliis minutis &longiusculis ad modum Rutae. Semen tritico simile. Parua radice, superuacuaque: amara gustanti. Recens tusa obducit uulnera. Viceribus uetustis illinitur: Expurgat ea &ad cicatrices perducit.